- CROCEA
- I.CROCEAAuctori Ceremonialis Rom. l. 1. sect. 1. genus est chlamydos longe ad terram usque a parte anteriori aperta, a summo ad imum rugosa, in formam capparum Praelatorum, si demas cucullum: Addit Macer, cappam esse nigri coloris, manto Graecorum Episcopor. similem, nisi quod habeat ex posteriori parte exiguum caputium, sicuti in mozetta; refertque Cardinales illâ in Conclavi uti. Idem similiter Croceae formam, ab antiquis Rhodiorum Equitum Magistris ferri solitam, aere incidi et operi suo inseri curavit, vide cum Hierolex. Dubitat tamen Car. du Fresne, annon in Ceremoniali praefato legendum sit Clocca; nam Cloccas seu Cloches, Gallis vocatas esse, in Glossar.II.CROCEAurbs Laconicae, una ex centum. Pausaniae, l. 3. vicus esse dicitur et plurali numerô Croceae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.